Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vbi eam salvam?
Evt.
  1. Ego scio.
Char.
  1. Ego me mavelim.
Evt.
  1. Potin ut animo sis tranquillo?
Char.
  1. Quid si mi animus fluctuat?
Evt.
  1. Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.
Char.
  1. Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris.
  2. quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.
Evt.
  1. Non longe hinc abest a nobis.
Char.
  1. Quin ergo commostras, si vides?†
Evt.
  1. Non video hercle nunc, sed vidi modo.
Char.
  1. Quin égo videam facis?
Evt.
  1. Faciam.
Char.
  1. Longum istuc amantist.
Evt.
  1. Etiam metuis? omnia
  2. commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est
  3. qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet.
Char.
  1. Non curo istunc, de illa quaero.
Evt.
  1. De illa ergo ego dico tibi.
  2. sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem.