Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quo modo?
- Adveniens mater rure eam offendit domi.
- Pol haud censebam istarum esse operarum patrem.
- etiam nunc mulier intust?
- Etiam.
- Sequere me.—
- Ecastor lege dura vivont mulieres
- multoque iniquiore miserae quam viri.
- nam si vir scortum duxit clam uxorem suam,
- id si rescivit uxor, impunest viro;
- uxor virum si clam domo egressa est foras,
- viro fit causa, exigitur matrimonio.
- utinam lex esset eadem quae uxori est viro;
- nam uxor contenta est, quae bona est, uno viro:
- qui minus vir una uxore contentus siet?
- ecastor faxim, si itidem plectantur viri,
- si quis clam uxorem duxerit scortum suam,
- ut illae éxiguntur quae in se culpam commerent,
- plures viri sint vidui quam nunc mulieres.—
- Límen superum ínferumque, salve, simul autem vale: