Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar,
  2. me istanc capillo protracturum esse in viam,
  3. nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.
  4. uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi,
  5. iubeas, si sapias, haec intró auferrier:
  6. eadem licebit mox cenare rectius.—
Syra
  1. Era quo me misit, ad patrem, non est domi:
  2. rus abiisse aibant. nunc domum renuntio.
Evtychvs
  1. Defessus sum urbem totam pervenarier:
  2. nihil investigo quicquam de illa muliere.
  3. sed mater rure rediit, nam video Syram
  4. astare ante aedis. Syra.
Syr.
  1. Quis est qui me vocat?
Evt.
  1. Erus atque alumnus tuos sum.
Syr.
  1. Salve, alumne mi.
Evt.
  1. Iam mater rure rediit? responde mihi.
Syr.
  1. Sua quidem salute ac familiai maxuma.
Evt.
  1. Quid istúc negotist?
Syr.
  1. Tuos pater bellissumus
  2. amicam adduxit intro in aedis.