Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem.
  2. usus, fructus, victus, cultus iam mihi harunc aedium
  3. interemptust, interfectust, alienatust. occidi.
  4. di penates meum parentum, familiai Lar pater,
  5. vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.
  6. ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem,
  7. aliam urbem, aliam civitatem: ab Atticis abhorreo;
  8. nám ubi mores deteriores increbrescunt in dies,
  9. ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere
  10. ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume,
  11. ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
Evtychvs
  1. Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,
  2. spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.
  3. ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?
  4. domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi,
  5. vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;
  6. eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,
  7. iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam
  8. solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.
  9. date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.