Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Agite apponite
- obsonium istuc ante pedes illi seni.
- haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti
- sequimíni.—
- Fortasse te illum mirari coquom,
- quod venit atque haec attulit. dicam quid est.
- Non miror si quid damni facis aut flagiti.
- nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male
- measque in aedis sic scorta obductarier.
- Syra, i, rogato meum patrem verbis meis,
- ut veniat ad me iam simul tecum.—
- Eo.—
- Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro.
- conceptis verbis iam iusiurandum dabo,
- me numquam quicquam cum illa—iamne abiit Syra?
- perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi.
- at te, vicine, di deaeque perduint,
- cum tua amíca cumque amationibus.
- suspicione implevit me indignissime,
- concivit hostis dómi: uxór acerrumast.