Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Parumne ést malai rei, quod amat Demipho,
  2. ni sumptuosus insuper etiam siet?
  3. decem sí vocasset summos ad cenam viros,
  4. nimium obsonavit. sed coquos, quasi in mari
  5. solét hortator remiges hortarier,
  6. ita hortabatur. egomet conduxi coquom.
  7. sed eum demiror non venire, ut iusseram.
  8. sed quinam hinc a nobis exit? aperitur foris.
Dorippa
  1. Miserior mulier me nec fiet, nec fuit,
  2. tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.
  3. em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,
  4. em quoi decem talenta dotis detuli,
  5. haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
Lys.
  1. Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:
  2. vidisse credo mulierem in aedibus.
  3. sed quae loquatur exaudire hinc non queo.
  4. accedam propius.
Dor.
  1. Vae miserae mi.
Lys.
  1. Immo mihi.
Dor.
  1. Disperii.