Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Equidem hercle oppido perii miser.
  2. vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.
Dor.
  1. Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.
Lys.
  1. Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar?
  2. iubet salvere suos vir uxorem suam.
  3. urbani fiunt rustici?
Dor.
  1. Pudicius
  2. faciunt, quam ílli qui non fiunt rustici.
Lys.
  1. Num quid delinquont rustici?
Dor.
  1. Ecastor minus
  2. quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi.
Lys.
  1. Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi,
  2. cupio hercle scire.
Dor.
  1. Sed tu me temptas sciens.
  2. quoia illa mulier intust?
Lys.
  1. Vidistine eam?
Dor.
  1. Vidi.
Lys.
  1. Quoia ea sit rogitas?
Dor.
  1. Resciscam tamen.
Lys.
  1. Vin dicam quoiast? illa—illa edepol—vae mihi,