Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Eo.—
- Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius,
- salutem et sanitatem nostrae familiae,
- meoque ut parcas gnato pace propitius.
- Disperii, perii misera, vae miserae mihi.
- Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas?
- Dorippa, mea Dorippa.
- Quid clamas, obsecro?
- Nescio quaest mulier intus hic in aedibus.
- Quid, mulier?
- Mulier meretrix.
- Veron serio?
- Nimium scis sapere, ruri quae non manseris.
- quamvis insipiens poterat persentiscere
- ---
- illam esse amicam tui viri bellissumi.
- Credo mecastor.
- Ei hac mecum, ut videas semul
- tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.—
- Ecastor vero istuc eo quantum potest.—