Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Parumne ést malai rei, quod amat Demipho,
- ni sumptuosus insuper etiam siet?
- decem sí vocasset summos ad cenam viros,
- nimium obsonavit. sed coquos, quasi in mari
- solét hortator remiges hortarier,
- ita hortabatur. egomet conduxi coquom.
- sed eum demiror non venire, ut iusseram.
- sed quinam hinc a nobis exit? aperitur foris.
- Miserior mulier me nec fiet, nec fuit,
- tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.
- em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,
- em quoi decem talenta dotis detuli,
- haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
- Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:
- vidisse credo mulierem in aedibus.