Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas?
Syr.
  1. Dorippa, mea Dorippa.
Dor.
  1. Quid clamas, obsecro?
Syr.
  1. Nescio quaest mulier intus hic in aedibus.
Dor.
  1. Quid, mulier?
Syr.
  1. Mulier meretrix.
Dor.
  1. Veron serio?
Syr.
  1. Nimium scis sapere, ruri quae non manseris.
  2. quamvis insipiens poterat persentiscere
  3. ---
  4. illam esse amicam tui viri bellissumi.
Dor.
  1. Credo mecastor.
Syr.
  1. Ei hac mecum, ut videas semul
  2. tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.—
Dor.
  1. Ecastor vero istuc eo quantum potest.—