Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sed quae loquatur exaudire hinc non queo.
- accedam propius.
- Vae miserae mi.
- Immo mihi.
- Disperii.
- Equidem hercle oppido perii miser.
- vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.
- Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.
- Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar?
- iubet salvere suos vir uxorem suam.
- urbani fiunt rustici?
- Pudicius
- faciunt, quam ílli qui non fiunt rustici.
- Num quid delinquont rustici?
- Ecastor minus