Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sed anum non video consequi nostram Syram.
  2. atque eccam incedit tandem. quin is ocius?
Syra
  1. nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero.
Dor.
  1. Quid oneris?
Syr.
  1. Annos octoginta et quattuor;
  2. et eodem accedit servitus, sudor, sitis:
  3. simul haec quae porto deprimunt.
Dor.
  1. Aliquid cedo
  2. qui hánc vicini nostri áram augeam.
  3. da sane hanc virgam lauri. abi tu intro.
Syr.
  1. Eo.—
Dor.
  1. Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius,
  2. salutem et sanitatem nostrae familiae,
  3. meoque ut parcas gnato pace propitius.
Syra
  1. Disperii, perii misera, vae miserae mihi.