Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili.—
- Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi,
- si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.
- certumst praeconum iubere iam quantum est conducier,
- qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico
- ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus;
- nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego.—
- Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius,
- rus non iturum, feci ego ingenium meum,
- reveni, ut illum persequar qui me fugit.
- sed anum non video consequi nostram Syram.
- atque eccam incedit tandem. quin is ocius?
- nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero.
- Quid oneris?
- Annos octoginta et quattuor;
- et eodem accedit servitus, sudor, sitis:
- simul haec quae porto deprimunt.
- Aliquid cedo
- qui hánc vicini nostri áram augeam.
- da sane hanc virgam lauri. abi tu intro.