Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid tu faceres? men rogas? requireres,
- rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia,
- civisne esset an peregrinus.
- Civem esse aibant Atticum.
- Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.
- Nemo aiebat scire.
- At saltem hóminis faciem exquireres.
- Feci.
- Qua forma esse aiebant igitur?
- Ego dicam tibi:
- canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,
- subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.
- Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.
- numquid est quod dicas aliud de illo?
- Tantum, quod sciam.