Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.
- non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.
- sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum:
- Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,
- Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.
- Cur istuc coeptas consilium?
- Quia enim me adflictat amor.
- Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris,
- sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia,
- iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit?
- quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?
- quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.
- cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?
- si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes,
- quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere