Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ut pereas. quin percontatu's(percontatus es), hominis quae facies foret
  2. qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier
  3. mulier? heu me miserum.
Evt.
  1. Flere omitte, istuc quod nunc agis.
Evt.
  1. Quid ego feci?
Char.
  1. Perdidisti me et fidem mecum tuam.
Evt.
  1. Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam.
Char.
  1. Eugepae,
  2. deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi?
Evt.
  1. Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.
Char.
  1. De istac ré argutus es, ut par pari respondeas,
  2. ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.
  3. promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi
  4. homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.
Evt.
  1. Quid ego facerem?