Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Nullust quem despondeam.
- loquere porro aliam malam rem. cui est empta?
- Nescio.
- iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.
- Vae mihi,
- montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.
- perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
- Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit.
- Dic, quis emit?
- Nescio hercle.
- Em istúcinest operam dare
- bonum sodalem?
- Quid me facere vis?
- Idem quod me vides,