Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.
  2. perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
Evt.
  1. Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit.
C.
  1. Dic, quis emit?
E.
  1. Nescio hercle.
C.
  1. Em istúcinest operam dare
  2. bonum sodalem?
Evt.
  1. Quid me facere vis?
Char.
  1. Idem quod me vides,
  2. ut pereas. quin percontatu's(percontatus es), hominis quae facies foret
  3. qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier
  4. mulier? heu me miserum.
Evt.
  1. Flere omitte, istuc quod nunc agis.
Evt.
  1. Quid ego feci?
Char.
  1. Perdidisti me et fidem mecum tuam.
Evt.
  1. Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam.
Char.
  1. Eugepae,
  2. deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi?
Evt.
  1. Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.