Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. De istac ré argutus es, ut par pari respondeas,
  2. ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.
  3. promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi
  4. homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.
Evt.
  1. Quid ego facerem?
Char.
  1. Quid tu faceres? men rogas? requireres,
  2. rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia,
  3. civisne esset an peregrinus.
Evt.
  1. Civem esse aibant Atticum.
Char.
  1. Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.
Evt.
  1. Nemo aiebat scire.
Char.
  1. At saltem hóminis faciem exquireres.
Evt.
  1. Feci.
Char.
  1. Qua forma esse aiebant igitur?
Evt.
  1. Ego dicam tibi:
  2. canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum,
  3. subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.
Char.
  1. Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.
  2. numquid est quod dicas aliud de illo?
Evt.
  1. Tantum, quod sciam.