Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum?
Evt.
  1. Nusquam gentium.
Char.
  1. Disperii, illaec interemit me modó oratio.
Evt.
  1. Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui.
Char.
  1. Quidquid est, ad capita rerum perveni.
Evt.
  1. Primum omnium:
  2. periimus.
Char.
  1. Quin tu illud potius nuntias quod nescio?
Evt.
  1. Mulier alienata est abs te.
Char.
  1. Eutyché, capital facis.
Evt.
  1. Qui?
Char.
  1. Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.
Evt.
  1. Ne di sierint.
Char.
  1. Demisisti gladium in iugulum: iam cadam.
Evt.
  1. Quaeso hercle, animum ne desponde.
Char.
  1. Nullust quem despondeam.
  2. loquere porro aliam malam rem. cui est empta?
Evt.
  1. Nescio.
  2. iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.
Char.
  1. Vae mihi,