Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nunc tu sapienter loquere atque amatorie.
- Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium
- curamus, pulchre ut simus?
- Equidem te sequor.
- atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
- nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.
- metuo ego uxórem, cras si rure redierit
- ne illam hic offendat.
- Res parata est, sequere me.—
- Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?
- si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist.
- ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium:
- ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput.
- spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio:
- si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus;