Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,
- confabulari atque osculari.
- Tu quidem
- meum animum gestas: scis quid acturus siem.
- Pervorse facies.
- Quodne ames—
- Tanto minus.
- ieiunitatis plenus, anima foetida,
- senex hircosus tu osculere mulierem?
- utíne adveniens vomitum excutias mulieri?
- scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.
- Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom
- aliquem arripiamus, prandium qui percoquat
- apud te hic usque ad vesperum.
- Em istuc censeo.