Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus.
  2. sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus,
  3. iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst,
  4. quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam.
  5. sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam.
  6. nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet;
  7. tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput.
  8. Eutyche.
Evtychvs
  1. Eu, Charine.
Char.
  1. Prius quam recipias anhelitum,
  2. uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos?
Evt.
  1. Neque apud mortuos neque hic es.
Char.
  1. Salvos sum, immortalitas
  2. mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri.
  3. impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro: