Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quodne ames—
Lys.
  1. Tanto minus.
  2. ieiunitatis plenus, anima foetida,
  3. senex hircosus tu osculere mulierem?
  4. utíne adveniens vomitum excutias mulieri?
  5. scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.
Dem.
  1. Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom
  2. aliquem arripiamus, prandium qui percoquat
  3. apud te hic usque ad vesperum.
Lys.
  1. Em istuc censeo.
  2. nunc tu sapienter loquere atque amatorie.
Dem.
  1. Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium
  2. curamus, pulchre ut simus?
Lys.
  1. Equidem te sequor.
  2. atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
  3. nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.
  4. metuo ego uxórem, cras si rure redierit
  5. ne illam hic offendat.
Dem.
  1. Res parata est, sequere me.—
Charinvs
  1. Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?