Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Adducam ego illum iam ad te, si convenero.
Dem.
  1. Me dicit.
Lys.
  1. Quid ais, Demipho?
Dem.
  1. Est mulier domi?
Lys.
  1. Quid censes?
Dem.
  1. Quid si visam?
Lys.
  1. Quid properas? mane.
Dem.
  1. Quid faciam?
Lys.
  1. Quod opust facto facito ut cogites.
Dem.
  1. Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,
  2. ut illo íntro eam.
Lys.
  1. Itane vero, vervex? intro eas?
Dem.
  1. Quid aliud faciam?
Lys.
  1. Prius hoc ausculta, atque ades:
  2. prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.
  3. nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,
  4. confabulari atque osculari.
Dem.
  1. Tu quidem
  2. meum animum gestas: scis quid acturus siem.
Lys.
  1. Pervorse facies.