Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Adducam ego illum iam ad te, si convenero.
- Me dicit.
- Quid ais, Demipho?
- Est mulier domi?
- Quid censes?
- Quid si visam?
- Quid properas? mane.
- Quid faciam?
- Quod opust facto facito ut cogites.
- Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,
- ut illo íntro eam.
- Itane vero, vervex? intro eas?
- Quid aliud faciam?
- Prius hoc ausculta, atque ades:
- prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.