Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit
- ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—
- Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:
- emptast amica clam uxorem et clam filium.
- certumst, antiqua recolam et servibo mihi.
- decurso spatio breve quod vitae relicuomst
- voluptáte, vino et amore delectavero.
- nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.
- adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,
- rei tuae quaerundae convenit operam dare;
- demum igitur quom sis iam senex, tum in otium
- te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst
- quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.
- interea tamen huc intro ad me invisam domum:
- uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;
- iam iurgio enicabit, si intro rediero.
- verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen,
- sed hunc vicinum prius conveniam quam domum
- redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo,
- ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.