Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. decurso spatio breve quod vitae relicuomst
  2. voluptáte, vino et amore delectavero.
  3. nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.
  4. adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,
  5. rei tuae quaerundae convenit operam dare;
  6. demum igitur quom sis iam senex, tum in otium
  7. te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst
  8. quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.
  9. interea tamen huc intro ad me invisam domum:
  10. uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;
  11. iam iurgio enicabit, si intro rediero.
  12. verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen,
  13. sed hunc vicinum prius conveniam quam domum
  14. redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo,
  15. ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.