Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- neuter stupri causa caput limaret.
- Di immortales,
- etiam cum uxore non cubet?
- Amabo, án maritust?
- neque est neque erit.
- Nolim quidem. homo hercle periuravit.
- Nullum adulescentem plus amo.
- Puer est ille quidem, stulta.
- nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.
- Quid, dentes?
- Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit
- ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—
- Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:
- emptast amica clam uxorem et clam filium.
- certumst, antiqua recolam et servibo mihi.