Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.
Lys.
  1. Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.
Pas.
  1. Dic igitur quaeso, quoia sum?
Lys.
  1. Tuo ero redempta es rursum;
  2. ego te redemi, ílle mecum oravit.
Pas.
  1. Animus rediit,
  2. si mecum servatur fides.
Lys.
  1. Bono animo es, liberabit
  2. ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.
Pas.
  1. Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coe+pit.
  2. nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.
Lys.
  1. Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet?
Pas.
  1. Certo;
  2. et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:
  3. ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum,