Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
D.
  1. Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro.
C.
  1. Quid ais?
D.
  1. Quid est?
C.
  1. Non ego illám mancupio accepi.
D.
  1. Sed ille illam accipiet. sine.
Char.
  1. Non potes tu lege vendere illam.
Dem.
  1. Ego aliquid videro.
Char.
  1. Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio
  2. quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?
Dem.
  1. Ego scio velle.
Char.
  1. At pol ego esse credo aliquem qui non velit.
D.
  1. Quid id mea refert?
C.
  1. Quia illi suam rem esse aequomst in manu.
D.
  1. Quid ais?
C.
  1. Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.
Dem.
  1. Prius respondes quam rogo.
Char.
  1. Prius tú emis quam vendo, pater.
  2. nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.
Dem.
  1. Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,