Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.
- numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.
- Certumnest?
- Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,
- ibi venibit.
- Vin me tecum illo ire?
- Nolo.
- Non places.
- Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.
- Tu prohibes.
- At me incusato: te fecisse sedulo.
- ad portum ne bitas, dico iam tibi.
- Auscultabitur.
- Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,
- sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat
- ire dudum. me moror quom hic asto.—
- Nullus sum, occidi.
- Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas
- fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor.
- cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?