Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Vbinamst is homo gentium?
- Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas.
- Hercle illunc divi infelicent, quisquis est.
- Ibidem mihi
- etiam nunc adnutat addam sex minas.
- Septem mihi.
- Numquam edepol me vincet hodie.
- Commodis poscit, pater.
- Nequiquam poscit: ego habeo.
- At illic pollicitust prior.
- Nihili facio.
- Quinquaginta poscit.
- Non centum datur.
- potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam?
- maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;
- sanus non est ex amore illius. quod posces feres.
- Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit
- eius amore.
- Multo hercle ille magis senex, si tu scias.
- Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior