Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- atque animus studio amotus puerilist meus,
- amare valide coepi hinc meretricem: ilico
- res exulatum ad illam clám abibat patris.
- leno importunus, dominus eius mulieris,
- vi summa ut quicque poterat rapiebat domum.
- obiurigare pater haec noctes et dies,
- perfidiam, iniustitiam lenonum expromere;
- lacerari valide suam rem, illius augerier.
- summo haec clamore; interdum mussans conloqui:
- abnuere, negitare adeo me natum suom.
- conclamitare tota urbe et praedicere,
- omnes tenerent mutuitanti credere.
- amorem multos inlexe in dispendium:
- intemperantem, non modestum, iniurium
- trahere, exhaurire me quod quirem ab se domo;
- ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma
- omnis labores invenisset perferens,
- in amoribus diffunditari ac didier.
- convicium tot me annos iam se pascere;
- quod nisi puderet, ne luberet vivere.