Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. magno atque solido multat infortunio,
  2. nec pol profecto quisquam sine grandi malo
  3. praequam res patitur studuit elegantiae.
  4. sed amori accedunt etiam haec, quae dixi minus:
  5. insomnia, aerumna, error, terror et fuga,
  6. ineptia stultitiaque adeo et temeritas,
  7. incogitantia excors, immodestia,
  8. petulantia et cupiditas, malevolentia,
  9. inertia, aviditas, desidia, iniuria,
  10. inopia, contumelia et dispendium,
  11. multiloquium: parumlóquium hoc ideo fit quia,
  12. quae nihil attingunt ad rem nec sunt usui,
  13. tam amator profert saepe advorso tempore;
  14. hoc pauciloquium rursum idcirco praedico,
  15. quia nullus umquam amator adeost callide
  16. facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.
  17. nunc vos mi irasci ob multiloquium non decet:
  18. eodém quo amorem Venus mi hoc legavit die.
  19. illuc revorti certumst, conata eloquar.
  20. principio ut ex ephebis aetate exii