Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sese extemplo ex ephebis postquam excesserit,
  2. non, ut ego, amori neque desidiae in otio
  3. operam dedisse, neque potestatem sibi
  4. fuisse; adeo arte cohibitum esse se a patre:
  5. multo opere immundo rustico se exercitum,
  6. neque nisi quinto anno quoque †positum visere
  7. urbem, atque extemplo inde, ut spectavisset peplum,
  8. rus rusum confestim exigi solitum a patre.
  9. ibi multo primum sese familiarium
  10. laboravisse, quom haec pater sibi diceret:
  11. 'tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi idem metis,
  12. tibi denique iste pariet laetitiam labos.'
  13. postquam recesset vita patrio corpore,
  14. agrum se vendidisse atque ea pecunia
  15. navem, metretas quae trecentas tolleret,
  16. parasse atque ea se mercis mercatum undique,
  17. adeo dum, quae tum haberet, peperisset bona;
  18. me idem decere, si ut deceret me forem.
  19. ego mé ubi invisum meo patri esse intellego
  20. atque odio me esse quoi placere aequom fuit,