Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Di me adiuvant.
- Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,
- neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,
- neque sinam.
- Qui vero?
- Quia illa forma matrem familias
- flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,
- contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,
- vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:
- impleantur élegeorum meae fores carbonibus.
- atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae
- mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?
- Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior.
- sed quid illá nunc fiet?
- Recte. ego emero matri tuae