Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non edepol mala.
Dem.
  1. Vt moratast?
Char.
  1. Nullam vidi melius mea sententia.
D.
  1. Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi.
Ch.
  1. Eho an vidisti, pater?
Dem.
  1. Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.
Ch.
  1. Qui vero?
D.
  1. Quia †non nostra formam habet dignam domo.
  2. nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,
  3. lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,
  4. quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum:
  5. horunc illa nihilum quicquam facere poterit.
Char.
  1. Admodum.
  2. ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.
Dem.
  1. Ne duas, neve te advexisse dixeris.