Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,
  2. ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
  3. ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,
  4. neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.
Char.
  1. Quid si igitur reddatur illi unde empta est?
Dem.
  1. Minime gentium.
Char.
  1. Dixit se redhibere, si non placeat.
Dem.
  1. Nihil istoc opust:
  2. litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;
  3. multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo,
  4. quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.
  5. me tibi illam posse opinor luculente vendere.
Char.
  1. Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater.
Dem.
  1. Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi
  2. ut emerem aut ad istanc faciem.