Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- rogitare occepit cuia esset.
- Quid respondit?
- Ilico
- occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae
- emisse illam.
- Visun est tibi credere id?
- Etiam rogas?
- sed scelestus subigitare occepit.
- Illamne, obsecro?
- Mirum quin me subigitaret.
- Edepol cor miserum meum,
- quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.
- perii.
- Em istuc unum verbum dixisti verissimum.
- stultitia istaec est.
- Quid faciam? credo, non credet pater,
- si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihi
- scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.
- neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,
- eam me emisse ancillam matri.