Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Hiantibus.
- In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.
- Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?
- Certen vidit?
- Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides.
- Vbi eam vidit?
- Intus intra navem, út prope astitit;
- et cum ea confabulatust.
- Perdidisti me, pater.
- eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?
- quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater?
- Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
- armamentis complicandis et componendis studuimus.
- dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,
- neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
- Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus:
- equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,
- verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.
- loquere porro, quid sit actum.
- Postquam aspexit mulierem,