Mercator

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non taces, stultissime?
  2. credet hercle, nam credebat iam mihi.
Char.
  1. Metuo miser,
  2. ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.
  3. hoc quod te rogo responde quaeso.
Acan.
  1. Quaeso quid rogas?
Char.
  1. Num esse amicam suspicari visus est?
Acan.
  1. Non visus est.
  2. quin quicque ut dicebam mihi credebat.
Char.
  1. Verum, ut tibi quidem
  2. visus est.
Acan.
  1. Non, sed credebat.
Char.
  1. Vae mihi misero, nullus sum.
  2. sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?
  3. sequere.
Acan.
  1. Si istac ibis, commodum obviam venies patri;
  2. postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico
  3. retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:
  4. timidum temptabit te.
Char.
  1. Hac ibo potius. iam censes patrem