Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Périimus.
- Principium id inimicis dato.
- At tibi sortito id optigit.
- Loquere íd negoti quidquid est.
- Placide, volo adquiescere.
- tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.
- Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.
- At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.
- Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem.
- At ego maledicentiorem quam te novi neminem.
- Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?
- Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit.
- Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet
- sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?
- Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.
- ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.
- Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio.
- Em dabitur, tene.
- Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis?
- Opera licet