Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- experiri, qui me rupi causa currendo tua,
- ut quae scirem scire actutum tibi liceret.
- Liberum
- caput tibi faciam cis paucos mensis.
- Palpo percutis.
- Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui?
- quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo.
- Ah,
- lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.
- Sicine mi obsequens es?
- Quid vis faciam?
- Tun? id quod volo.
- Quid id est igitur quod vis?
- Dicam.
- Dice.
- At énim placide volo.
- Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?
- Vae tibi.
- Tibi equidem a portu adporto hoc—
- Quid fers? dic mihi.