Mercator
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Nugas ago.
- quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.
- Mali nescio quid nuntiat.
- Genua hunc cursorem deserunt;
- perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia,
- perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.
- At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.
- numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.
- domin án foris dicam esse erum Charinum?
- Ego animi pendeo.
- quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.
- Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?
- áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris?
- num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur?
- Ecce me,
- Acanthio, quem quaeris.
- Nusquamst disciplina ignavior.
- Quae té malae res ágitant?
- Multae, ere, te átque me.
- Quid ést negoti?