Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
- hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
- Spectámen bonó servo id ést, qui rem erílem
- procurat, videt, collocat cogitatque,
- ut absente eró rem erí diligenter
- tutétur, quam si ípse adsit aút rectiús.
- tergúm quam gulam, crura quam ventrem oportet
- potióra esse, cuí cor modéste sitúmst.
- recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti
- détur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
- verbéra compedes
- molaé, magna lassitudo fames frigus durum,
- haec prétia sunt ignaviae.
- id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum;
- nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi,
- nimióque edo lubéntius molitúm, quam molitum praéhibeo.
- proptérea eri imperium éxsequor, bene ét sedate servo id;
- atqué mihi id prodest.
- álii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;
- metum míhi adhibeam, culpam ábstineam, ero ut ómnibus in locis sím praesto: