Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Age ut lubet.
Med.
  1. Elleborum potabis faxo áliquos viginti dies.
Men.
  1. At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
Med.
  1. I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant.
Sen.
  1. Quot sunt satis?
Med.
  1. Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus.
Sen.
  1. Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice.
Med.
  1. Immo ibo domum,
  2. ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube
  3. hunc ad me ferant.
Sen.
  1. Iam ego illic faxo erit.
Med.
  1. Abeo.
Sen.
  1. Vale.—
Men.
  1. Abiit socerus, abiit medicus. nunc sólus sum. pro Iuppiter,
  2. quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
  3. nam équidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,
  4. neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.
  5. salvus salvos alios video, novi homines, adloquor.
  6. an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
  7. quid ego nunc faciam? domum ire cupio: úxor non sinit;