Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles.
  2. nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.
  3. metuam haúd multum. prope est quándo erus ob fácta pretium exsólvet.
  4. éo ego exemplo servio, térgi ut in rem esse arbitror.
  5. postquam ín tabernam vása et servos cónlocavi, ut iusserat,
  6. ita vénio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,
  7. † neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
  8. séd metuo, ne sero veniam depugnato proelio.
Senex
  1. Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum
  2. sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:
  3. facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,
  4. nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
  5. cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit.
  6. quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit.
  7. ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis.
Men.
  1. Occidi,
  2. quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
  3. quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
  4. quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,
  5. Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?