Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- et qui fugitivis servis indunt compedes,
- nimis stúlte faciunt mea quidem sententia.
- nam homini misero si ad malum accedit malum,
- maior lubido est fugere et facere nequiter.
- nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
- tum compediti ánum lima praeterunt
- aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
- quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
- esca atque potione vinciri decet.
- apud ménsam plenam homini rostrum deliges;
- dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,
- suo arbitratu ádfatim cottidie,
- numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
- facile adservabis, dúm eo vinclo vincies.
- ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria:
- quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
- nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diu
- sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
- nam illic homo homines non alit, verum educat,
- recreatque: nullus melius medicinam facit.