Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ita est adulescens; ipsus escae maxumae
  2. cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
  3. tantas struices concinnat patinarias:
  4. standumst in lecto, si quid de summo petas.
  5. sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
  6. domi domítus sum usque cum caris meis.
  7. nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
  8. id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
  9. nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.
  10. Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.
Menaechmvs
  1. Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi,
  2. quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.
  3. praéterhac sí mihi tále post húnc diem
  4. fáxis, faxó foris vídua visás patrem.
  5. nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas,
  6. quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram,
  7. quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.
  8. portitorem domum duxi, ita omnem mihi
  9. rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
  10. nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.